- ASINARIUS
- ASINARIUSSiciliae fluv. Diodor. Sic. l. 13. et Plut. in Nicia.Thucydidi l. 7. Assinarus. Punice erat, hassinor. Proprie autem ea vox tubum significat, per quem aqua in declive fertur, pura ex monte, vel recto. Occurrit autem Psalm. 42. v. 8. et 2. Samuel. c. 5. v. 8. Assinarus igitur fluv. ita dictus est, qui a profundo et confragoso alveo, tamquam tubo inclusus, devolvitur in praeceps. Ita describit Thucydides; cuius verba Latine sic se habent: Athenienses ad Assinarum amnem festinabant, etc. Ut vero eo pervenêre, nullô iant ordine in eum vuunt, pro se quisque primus omnium transire properantes. At ex utraque parte super stantes Syracusani (et at autem amnis praeceps) desuper missilibus Athenienses conficiebant in cavo fluminis alveo inter se perturbatos. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.